[134] EPISTOLA XXXIIII. JUSTUS LIPSIUS ERNESTO, Archiepiscopo & Electori Coloniensi, Episcopo & Principi Leodiensi, &c. Comiti Palatino utriusque Reni, Duci utriusque Bavariae, &c. Serenissime Princeps, Legi quae CELS. TUA dignata est ad me scribere, & gavisus sum in cura & serio instituto, quod ea suscepit religioni & doctrinae propagandae. Uterque enim hic fructus, spero, manabit e collegio, quod auspiciis CELS. TUAE hic instituetur; ut gloriam & nomen omittam, quod apud posteros manet. Itaque libens pro mea virili, adjuvabo & conferam ad tam praeclarum opus perficiendum; & jam nunc cum Reverendo & Eximio D. CLARIO egi de Praefectura ejus collegii suscipienda. Quem virum bono judicio & consilio CELS. TUA elegit, & vocavit ad hoc munus, praeter doctrinam rariorem, etiam peritum & usu factum ad gubernandum, & qui auctoritate sola continere possit juventutem. Neque ille suscipere abnuit; quaedam tamen proponit & rogat quae CELS. TUA inspicere dignabitur, & pro sua sapientia, de iis arbitrari. Ego |